Exorcismus Sequens exorcismus recitari potest ab Episcopis, nec non a
Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctoritatem habeant. In
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Exsurgat Deus et
dissipentur inimici ejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut
deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie Dei. Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes
me. Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. Avertantur
retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Fiat tamquam pulvis ante
faciem venti: et angelus Domini coarctans eos. Fiat viae illorum
tenebrae, et lubricum: et angelus Domini persequens eos. Quoniam gratis
absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam
meam. Veniat illi laqueus quem ignorat; et captio quam anscondit,
apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum. Anima autem mea
exsultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo. Ad Sanctum
Michaelem Archangelum. Precatio. Princeps gloriosissime coelestis
militiae, sancte Michael Archangele, defende nos in proelio et
colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in
coelestibus. Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit
inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a
tyrannide diaboli emit pretio magno. Proeliare hodie cum beatorum
Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae
luciferum, et angelos ejus apostaticos: et non valuerunt, neque locus
inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille
magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit
universum orbem; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo
missi sunt. En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est.
Transfiguratus in angelum lucis, cum tota malignorum spirituum caterva
late circuit et invadit terram, ut in ea deleat nomen Dei et Christi
ejus, animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas furetur, mactet
ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiae suae, tamquam flumen
immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente
et corruptos corde; spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae;
halitumque mortiferum luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum.
{Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, faverrimi hostes repleverunt
amaritudinibus, inebriarunt absinthio; ad omnia desiderabilia ejus
impias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis
ad lucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis et
impietatis suae; ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.}
Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes
spirituales nequitias, et fac victoriam. Te custodem et patronum sancta
veneratur Ecclesia; te gloriatur defensore adversus terrestrium et
infernorum nefarias potestates; tibi tradidit Dominus animas redemptorum
in superna felicitate locandas. Deprecare Deum pacis, ut conterat
satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et
Ecclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito
anticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentem
antiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut
non seducat amplius gentes. Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacri
ministerii nostri auctoritate [si fuerit laicus, vel clericus qui
ordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat: sacra sanctae Matris
Ecclesiae auctoritate], ad infestationes diabolicae fraudis repellendas
in nomine Jesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi
aggredimur. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae. Vicit Leo de
tribu Juda, radix David. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
Quemadmodum speravimus in te. Domine, exaudi orationem meam. Et clamor
meus ad te veniat. [si fuerit saltem diaconus subjungat: Dominus
vobiscum. Et cum spiritu tuo.] Oremus. Deus, et Pater Domini nostri Jesu
Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplices
exposcimus ut, per intercessionem immaculatae semper Virginis Dei
Genitricis Mariae, beati Michaelis Archangeli, beati Joseph ejusdem
beatae Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium
Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad
nocendum humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis
auxilium praestare digneris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Exorcizamus
te,omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio
infernalisadversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica,
in nomine etvirtute Domini Nostri Jesu Christi, eradicare et effugare a
Dei Ecclesia, abanimabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini
Agni sanguine redemptis. Non ultra audeas, serpens callidissime,
decipere humanum genus, Dei Ecclesiampersequi, ac Dei electos excutere
et cribrare sicut triticum. Imperat tibiDeus altissimus , cui in magna
tua superbia te similem haberi adhucpraesumis; qui omnes homines vult
salvos fieri et ad agnitionem veritarisvenire. Imperat tibi Deus Pater ;
imperat tibi Deus Filius; imperat tibiDeus Spiritus Sanctus . Imperat
tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum,caro factum, qui pro salute
generis nostri tua invidia perditi, humiliavitsemetipsum facfus
hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam aedificavitsupra firmam
petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse praevaliturasedixit,
cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi.Imperat tibi sacramentum Crucis, omniumque christianae fidei
Mysteriorumvirtus. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria, quae
superbissimumcaput tuum a primo instanti immaculatae suae conceptionis
in sua humilitatecontrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli, etceterorum Apostolorum . Imperat tibi Martyrum sanguis,
ac pia Sanctorum etSanctarum omnium intercessio.
Ergo,
dracomaledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum vivum,
per Deum +verum, per Deum + sanctum, per Deum qui sic dilexit mundum, ut
Filium suumunigenitum daret, ut omnes qui credit in eum non pereat, sed
habeat vitamaeternam: cessa decipere humanas creaturas, eisque aeternae
perditionis venenumpropinare: desine Ecclesiae nocere, et ejus
libertati laqueos injicere. Vade,satana, inventor et magister omnis
fallaciae, hostis humanae salutis. Da locumChristo, in quo nihil
invenisti de operibus tuis; da locum Ecclesiae uni,sanctae, catholicae,
et apostolicae, quam Christus ipse acquisivit sanguinesuo. Humiliare sub
potenti manu Dei; contremisce et effuge, invocato a nobissancto et
terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes caelorum
etPotestates et Dominationes subjectae sunt; quem Cherubim et Seraphim
indefessisvocibus laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus
Deus Sabaoth.V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
[si fuerit saltem diaconus subjungat V. Dominusvobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.]
Oremus.
Deuscoeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus
Patriarcharum,Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus
Confessorum, DeusVirginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post
mortem, requiem postlaborem; quia non est Deus praeter te, nec esse
potest nisi tu creator omniumvisibilium et invisibilium, cujus regni non
erit finis: humiIiter majestatigloriae tuae supplicamus, ut ab omni
infernalium spirituum potestate, laqueo,deceptione et nequitia nos
potenter liberare, et incolumes custodire digneris.Per Christum Dominum
nostrum. Amen.Ab insidiis diaboli, libera nos,Domine.
Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus audi nos.